HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT XCIX: De ratione sive annona quintae partis frugum instituta

#Gen. XLVII

Inclinavit fames in Aegypto. Cumque defecisset pretium emptoribus, sustentavit eos Joseph anno illo pro commutatione pecorum. Sequenti anno cum iterum fame perirent, emit omnem terram Aegypti Joseph pro alimentis, et subjecit eam servituti Pharaonis, praeter terram sacerdotum, quam dederant eis reges, quibus statuta cibaria ex horreis publicis debebantur, et ideo non sunt compulsi vendere possessiones suas. Circa finem vero sterilitatis, ait Joseph ad populos: En vos, et pecora vestra, et terra in manu Pharaonis sunt. Ecce vobis reddo terram, et pecora, et dabo semina, et coletis terram regi. Quintam partem dabitis regi, quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibos. Qui dixerunt: Salus nostra in manu tua est. Ex tunc usque nunc quinta pars solvitur regibus Aegypti. Et factum est quasi in legem.